PLICHADES

PLICHADES
PLICHADES
Graecis Πλικάδες, dicitur totum id, quod inter scrotum et collum vesicae patet, quae summa pars est aperturae femorum crurumque. Pollux, τὰ μέν τοι μεταξὺ ποςθήματος καὶ ὀχεοῦ πλιχάδες καλοῦνται, a verbo πλίςςειν, quod est crura aperire ac divaricare. Unde πλὶξ, τὸ βῆμα, gressus, et πλιχὰς, μηρῶν διάβαςις, femorum diductio. Stractis apud pollucem,
——— τὰ θυγάτρια
Περὶ τὴν λεκάνην ἅπαντα περιπεπλιγμένα.
——— filiolae
Circa pelvim omnes varitus stabant.
h. e. διαχόντα τὰ ςκέλη, ut idem exponit. Inde ἀμφιπλὶξ, varitus, apud Sophoclem de Draconibus,
——— θαιρὸν ἀμφιπλὶξ εἰληφότε etc.
Itaque πλίςςειν, apud Pollucem reponit Cl. Salmas. omnesque codices vitiosos iudicat, qui πλήςςειν praeferunt. Inde ἀποπλίξαςθαι Aristophani, fugere, concitatô cursu vel ingenti gradu, quod Theophrastus, dixit, διαράμενον φέυγειν, h. e. διαχόντα τὰ ςκέλη, διαπλέξωντα, varicatis curibus aufugere. Ut ille apud Ovid. l. 3. Art. Am. v. 304.
——— ingentes varicatque gradus etc.
Vide Salmas. ad Solin. p. 946.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”